monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 15
{VII} aliorum hanc operae esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia. immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis.